6.5.15

c. si papa 6. D. XL: in aeternum vapulaturus [II]

1 num ceu papa? minime! sed in aeternum vapulaturus ceu quis in hoc saeculo papa fuit, si etc. etc. cum praesertim econtra in gl. v. si papa ad eod. ita intellegi possit, v.g. quod, inquit Ioannes de Faventia, papa magis punitur quam alii. 2 si legitur ‘cum ipso’ sicuti ‘suae et fraternae’, ‘secum’ ac ‘sibi et omnibus’, tunc ‘vapulantur’* vel ‘vapulaturos’** legendum est. quo enim in ‘vapulantur’ necnon in ‘vapulaturos’ culparum cadit gravitas.



* Lectio: cod. lat. CXXVII (Darmst. 2513); cod. lat. CXXVIII (Darmst. 2521). — Cfr. Corpus iuris canonici, pars prior Decretum magistri Gratiani, Graz, 1955, col. XCV.
** Correctio Ivonis Carnotensis. — Cfr. D. Ivo. Carnot. Decret., pars V, cap. 24.