10.5.15

c. si papa 6. D. XL: huius culpas [III]

1 probabiliter ac possibiliter ante ‘nihilominus’ quod sentitur, id de papa malo sentitur; de malissimo autem post improbabiliter ac impossibiliter. 2 inter culpas papales, inter illas probabiles et improbabiles atque possibiles et impossibliles, haeresis non interest neque ad illas adsummitur summa. 3 τὸ ὀξύμωρον: haeresis papalis.

6.5.15

c. si papa 6. D. XL: in aeternum vapulaturus [II]

1 num ceu papa? minime! sed in aeternum vapulaturus ceu quis in hoc saeculo papa fuit, si etc. etc. cum praesertim econtra in gl. v. si papa ad eod. ita intellegi possit, v.g. quod, inquit Ioannes de Faventia, papa magis punitur quam alii. 2 si legitur ‘cum ipso’ sicuti ‘suae et fraternae’, ‘secum’ ac ‘sibi et omnibus’, tunc ‘vapulantur’* vel ‘vapulaturos’** legendum est. quo enim in ‘vapulantur’ necnon in ‘vapulaturos’ culparum cadit gravitas.



* Lectio: cod. lat. CXXVII (Darmst. 2513); cod. lat. CXXVIII (Darmst. 2521). — Cfr. Corpus iuris canonici, pars prior Decretum magistri Gratiani, Graz, 1955, col. XCV.
** Correctio Ivonis Carnotensis. — Cfr. D. Ivo. Carnot. Decret., pars V, cap. 24.