1 probabiliter ac possibiliter ante ‘nihilominus’ quod sentitur, id de papa malo sentitur; de malissimo autem post improbabiliter ac impossibiliter. 2 inter culpas papales, inter illas probabiles et improbabiles atque possibiles et impossibliles, haeresis non interest neque ad illas adsummitur summa. 3 τὸ ὀξύμωρον: haeresis papalis.
10.5.15
6.5.15
c. si papa 6. D. XL: in aeternum vapulaturus [II]
1 num ceu papa? minime! sed in aeternum vapulaturus ceu quis in hoc saeculo papa fuit, si etc. etc. cum praesertim econtra in gl. v. si papa ad eod. ita intellegi possit, v.g. quod, inquit Ioannes de Faventia, papa magis punitur quam alii. 2 si legitur ‘cum ipso’ sicuti ‘suae et fraternae’, ‘secum’ ac ‘sibi et omnibus’, tunc ‘vapulantur’* vel ‘vapulaturos’** legendum est. quo enim in ‘vapulantur’ necnon in ‘vapulaturos’ culparum cadit gravitas.
* Lectio: cod. lat. CXXVII (Darmst. 2513); cod. lat. CXXVIII (Darmst. 2521). — Cfr. Corpus iuris canonici, pars prior Decretum magistri Gratiani, Graz, 1955, col. XCV.
** Correctio Ivonis Carnotensis. — Cfr. D. Ivo. Carnot. Decret., pars V, cap. 24.
29.4.15
c. si papa 6. D. XL: nisi [I]
1 vim habet illud nisi ὑποθετικῶς; θετικῶς neutiquam. neque omnino ut condicionale ἱστορικῶς secundum illud forte, quod in dictis Bonifacii martyris legitur, interpretandum est. 2 quamquam illud forte ἱστορικὸν esse consentimus, tamen exceptio haec non in verum papam, sed in falsum papam excepit ius. itaque nisi etc., et nisi falsus papa. 3 idem de illo si, prout in illa Pauli IV bulla cum ex apostolatus, d. d. 15 februarii 1559, § 1, inest: possit, si deprehendatur a fide devius, redargui.*
* Bull. Rom., tom. VI, pag. 551.
Suscribirse a:
Comentarios (Atom)